et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia
Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii
Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae
filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii
Ruben
et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis
hordiariae
instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit
aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem
suam et sepultus est illic cum patribus suis
erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et
mensibus sex
et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum
in quo cum puellis suis clausa morabatur
et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus
diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus
Israhel
erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat
divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis
boum et gregibus ovium plenas
et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat
Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum
haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod
transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros
Chabri et Carmin
et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in
quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra
quinque dies non venerit vobis adiutorium
et qui estis vos qui temptatis Dominum
non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius
qui iram excitet et furorem accendat
posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium
vestrum diem constituistis ei
sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et
indulgentiam eius lacrimis postulemus
non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut
filius hominis ad iracundiam inflammabitur
et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu
constituti humiliato servientes illi
dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic
faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor
nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate
gloriemur
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui
dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos
pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in
confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus
praeter ipsum
expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem
nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit
omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas
sine honore Dominus Deus noster
et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo
Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum
erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut
probarentur si vere colerent Deum suum
memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus
est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus
est
sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo
per multas tribulationes transierunt fideles
illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore
Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra
Dominum protulerunt
exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus
perierunt
et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse
supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad
emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus
et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es
vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio
nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens
Dominum
et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse
cognoscitis
ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut
firmum faciat consilium meum Deus
stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea
et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus
populum suum Israhel
vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem
vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum
nostrum
et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et
Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et
revertentes abierunt